- PERTICA
- PERTICAapud in certum Agrimensorem in Fragm. Si fuerit ergo vallis, quae conspectum agentis exsuperet, per ipsam metis ad ferramentum appositis erit descendendum: cuius, rigoris incessum ut a se in contraria aequemus, afflicta ante linea Capitulum perticae aequaliter ad perpendiculum cultellare debemus: Salmasio groma est, quae normas habebat et perpendicula pendentia. Con vertebantur autem ea super ferramentum fixum. Idem Auctor, Nam quoties cultellamus sine linea conspectum metarum saepe excedimus et cum festinantes ex eo loco iterum rigorem conspicimuis, tunc in illa perticarum quamvis exigua conversione, non minus fit distensio. Habebatque funiculos et pondera. Ibidem, Et ferramentô primô mutatô omnia indomita perpensa dirigere; cuius ex omnibus corniculis expensa ponderibus et inter se comparata fila tenuêre vias ita perspicere. Ubi fila expensa ponderibus, perpendicula, aut, quae ex gromae regula pendebant. Atque haec est groma, quâ agrorum castrorumque metatores utebantur. Auctor Dirarum, v. 45.Pertica, quae nostros metata est impia agellos,Et apud Propert. l. 4. El. 1. v. 130.Abstulerat patrias Pertica tristis oves.Unde postmodum, pro tota limitatione vel metatione, h. e. territorio, coloniae limitibus comprehenso, vox sumi coepit, ut mox latius dicemus. Alia erat Pertica, quâ agros metiebantur, quâque hodie res mensoria peragitur. Sed antiquiores, qui de limitibus scripserunt, pedum tantum meminêre. und eagri pedatura passim, ὁ ποδισμὸς: et per passus mensuram itinerum collegêre: quam ad ad rem perticae aut funiculi nullus usus. Hinc Columella, omnia mensurarum genera enumerans quibus agrorum arcae modus tunc enuntiabatur, nusquam perticae meminit. Sed nec Varro, ubi agrorum mensuras recenset. E' quibus apparet, recentiores esse Auctores illos, qui perticam huic usui adhibent etc. Salmas. ad Solin. p. 688. ubi hanc Perticam, cum Decempeda, non eandem fuisse; addit, quippe cui 12. pedes, digitorum 18. assignati. Vide quoque supra in Decempeda. Hinc Pertica et Pertica regio, Agrimensoribus, territorium dicitur, ut indigitatum, in IV. partes divisum et comprehensum limitibus maximis Decumanô et Cardine: totum territorium divisum et assignatum. Frontinus, Solum autem quodcumque coloniae est assignatum, id universum Pertica appellatur. Aggenus, Pertica, quaturo regionibus aequaliter divisa. Et Saeculus, Ergo Praefectura illa dicitur, cuius territoriô ager sumptus finierit perticam illam, tamquam coloniam illam, ubi civis deductus fuerit. Quod ut melius intelligatur, sciendum est, totius Coloniae territorium divisum dictum proprie fuisse Perticam. Quod si ager coloniae non sufficeret, vel novi coloni deducendi essent, sumebatur et dicebatur Praefectura. quod enim veteribus possessoribus proprietas tantum adimeretur, non etiam iurisdictio transferretur, sed in eodem iure, quô prius fuerat, relinqueretur; quorum prius fuerat iurisdictio in illis agris, Praefectos eo mittebant iuri dicundo, unde et Praefecture appellatae. Sic Perticam et Praefecturas distiuguit Hyginus, in Gromatico de limitibus constituendis: Quibusdam deinde coloniis Perticae fines, h. e. primae assignationis, aliis limitibus, aliis praefecturae continentur. Ubi Perticam interpretatur primam assignationem, Praefecturas secumdam, vel novis colonis deductis; vel quia ager coloniae defecerat. ideoque ex vicinis territoriis fuit sumendus. Cuius rei diagramma exhibet Salmas. ad Solin. p. 674. ubi plura hanc in rem. Quod vero Pertica Frontino aliisque, id regio cancellata Hygino. i. e. limitata. Cancellare enim proprie est delineare et lineas transversim ac in obliquum ducere. Lineares autem limites vocabantur, qui in obliquum erant discreti et agros per iugera divisos coercebant. Hos et minores dicebant: ut scribit Servius ad Georgic. l. 1. atque inde formam et typum agrorum sic delineatorum et per centurias divisorum Cancellatonem Agrimensores appellabant, et Centuriationem et Ferticam. Saeculus Flaccus, Et quamvis una rei sit forma, alii dicunt Perticam, alii Centuriationem, et metationem, aliilimitationem, alii cancellationem, aliitypum, etc. Vide Salmas. ad Vopisc. in Carino, c. 16. Inde Substant. Perticata, modus agri perticam continens. Spelmanno est terrae portio, quae latitudine perticam continet; longitudine vero per stadium integrum, quod Quarentenam dicunt, distenditur, h. e. ad 40. perticas, alias Rodae dicta. Itaque Perticata continet in integra supersicie 40. perticas, i. e. quartam partemunius acrae, quae octagies perticam comprehendit, LL. Burgorum Scot. c. 119. Perticata terra in Baronia debet mensurari per 6. ulnas, quae faciunt octodecim pedes mediocres —— Pertica terrae in burgo continet 20. pedes etc. Sed et Perticata adiectiv. reperitur apud Martialem, cui trons Masclionis perticata dicitur:Quod nutantia fronte perticataCestat pondera Masclion superbus.Ubi vulgo fronte pertinaci: a perticis, seu phalangis, quibusonera portabantur. Vide iterum Salmas. ad Lamprid. in Commodo Ant. c. 13. ut et infra Porticani, et Portingherius, quas mediiaevi voces, ab eadem origine derivant: de Pertica vero tricuspide, inter Martyrum tormenta, infra itid. in Tripassalum. Sed et Perticae venatoriae occurrunt, apud Plutarchum Pelopidâ, cuius, duodecimque eius comitum, venatorium habitum sic describit: Procedebant brevibus chlamydibus amicti catulos agentes venaticos, et perticas tenentes ad feras indagandas, ut ne quis eorum, qui in via occurrerent, suspicaretur, eos aliquid novi moliri. etc. Vide et hîc infrâ.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.